- APOLLODORUS
- I.APOLLODORUSArchon Athenis, Olymp. 107. an. 3.II.APOLLODORUSAtheniensis Grammaticus, Asclepiadis fil. Panaetii Rhodii Philosophi et Aristarchi Grammatici discipulus. Primus genus metri Triambici invenit, uti testatur Suidas. Scripsit quoque historiam Atheniensium, usque ad reditum Heraclidarum, uti testatur Diodor. Sic. Usque adeo arte suâ emicuit, ut ei Amphictyones Graeciae honorem habuerint. Plin. l. 7. c. 37. Scripsit περὶ τῶ φιλοϚόφων αἱρέσεων, teste Laertiô in Solone. Scripsit item commentarium in Sophronem. Athen. l. 3. Α᾿πολλόδωρος ὁ Α᾿θηναῖος εν τοῖς περὶ Σώφρονος. Pluribus autem libris id opus constitit. Tertium citat Athen. l. 7. Α᾿πολλόδωρος ὁ Α᾿θηναῖος εν τῷ τρίτῳ περὶ Σώφρονος, non de temperante, uti perperam Dalechampius vertit. Apollodori de Sophrone quartum librum citat schol. Aristoph. ad Vespas. Librum secundum operis eius περὶ Νομοθετῶν, citat Laertius in Solone. Crebro eiusdem Χρονικά ad Philosophorum historiam illustrandem adducit idem Laêrtius. Meminit et Phlegon Trallianus l. de Longaevis. Tertium χρονικῶν citat Laêrtius l. 4. Τὰ Λυκούργου νόμιμα, ὡς Α᾿πολλόδωρος, inquit Eusebius Chron. an. 1218. Lycurgi leges a Lacedaemone, iuxta sententiam Apollodori, hâc aetate susceptae. Ita vertit B. Hieronym. Qui locus vel ex libris eius de Legislatoribus, vel ex Chronicis petitus est. Ista Chronica respicit omnino Cicero l. 12. ad Att. ep. 23. Quibus Consulibus Carneades et ea legatio Romam venerit, scriptum est in tuo Annali. Haec nunc quaero, quae causa fuerit. De Oropo, opinor, sed certum nescio: Et si ita est, quae controversiae. Preaterea, quieô tempore nobilis Epicureus fuerit Athenis, qui praefuerit hortis: qui etiam Athenis πολιτικοὶ fuerint illustres, quae etiam ex Apollodori puto posse inveniri. Scripsit porro Bibliothecam histor. de origine Deorum, saepe priscis laudatam, quae nihil aliud erat, quam Epicus Cyclus, ut dicemus infra, voce Bibliotheca. Macrob. Santurn. l. 1. c. 8. et 17. Gell. l. 17. c. 4. Clemens Alex. Stromat. l. 1. Nic. Lloydius. Eum sequutus Diodorus Sic. Bellum Troianum statuit παράπηγμα non tam Historiae, quam Chronologiae: Quae, inquiens, Troica praecesserunt, non desinimus certô spatiô: quia nullus occurrit fixus eorum terminus cui fidamus, l. 4.III.APOLLODORUSCassandreae tyrannus, ab Antigono astu eversus. Polyaenus l. 4. in Antigono com. 18. Quô astu vero et quantâ simulatione civilitatis invaserit tyrannidem, vide eundem l. 6. p. 437.IV.APOLLODORUSPergamenus Rhetor, Cassidii, alias Callidii, itemque Caesaris Augusti praeceptor et familiaris, auctor sectae a se appellatae, quae Theodoro opposita. Scripsit de Rherorica, ut auctor est Strabo, l. 13. Sueton. in Aug. c. 89.V.APOLLODORUSPhilosophus Epicureus. Laêrtius l. 10. Gassend. in Epicuro, l. 2. c. 6. Ceterum de variis Apollodoris, vide Ionsium 1. 2. de Hist. Phil. Script. c. 17. et Voss. de Hist. Graec. l. 1. c. 21. et l. 3. p. 326.VI.APOLLODORUSPictor excellens. Plin. l. 35. c. 9. Item Sculptor. Item duo Medici. Idem.VII.APOLLODORUSab Alexandro Babylone discedente relictus, ut cum Menete regioni Babyloniae et civitati praeesset. Curr. l. 5. c. 1. Fuit hic Apollodorus Amphipolitanus, ut testatur Diodor. Sic. l. 17. parte posteriore.VIII.APOLLODORUSscripsit de Parthis. Strab. l. 2. 11. et 15. Item, Historicus Erythraeus, Lactant. de falsa relig. l. 1. c. 6. Item, alius Nicaeâ oriundus, Suidae memoratus. Item Geogtaphus Ephesius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.